Marina Severa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marina Severa Augusta.

Marina Severa (nescimus quando nata quandove mortua sit) fuit prima Valentiniani I imperatoris uxor et Gratiani Augusti mater.

Vita[recensere | fontem recensere]

Marina Severa[1] ante annum 359, quo Gratianus natus est Valentiniano nupsit, tum tribuno militum. Anno 370 imperator vel divortium cum ea fecit propter avaritiam et abusum potentiae[2] et novam uxorem Iustinam, viduam Magnentii usurpatoris, sumpsit vel matrimonium et cum Marina Severa et cum amica eius Iustina tenuit et legem de ducendis duabus uxoribus promulgavit. Severa de Iustinae pulchritudine etiam imperatori rettulisse et ad matrimonium secundum pepulisse dicitur.[3] Marina Severa ante Valentinianum mortua est,[4] vel post mortem eius a Gratiano filio revocata est.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Malalas, Chronicon Paschale, Ioannes de Nicio eam Severam, Socrates Scholasticus Marinam vocaverunt.
  2. Ioannes de Nicio, Chronicon 82.10.
  3. Socrates Scholasticus, Historia Ellesiastica 4.31.
  4. Josef Rist, "VALENTINIAN I. (Flavius Valentinianus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 12 (Herzberg, 1997. ISBN 3-88309-068-9) , columnae 1055–1060.
  5. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle (Darmstadii, 1999), 329.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!