Jump to content

Marcus Zuckerberg

E Vicipaedia
Marcus Zuckerberg (anno 2011)

Marcus Zuckerberg (vulgo: Mark Elliot Zuckerberg; familia Iudaica in Novi Eboraci vico White Plains die 14 Maii 1984) est orbe clarissimus interretialis retium congregabilium siti Facebook conditor. Nam Facebook una cum Dustin Moskovitz, Andrea McCollum, Christophoro Hughes et Eduardo Saverin creavit. Societas Facebook die 4 Februarii 2004 condita est. Antea die 28 Octobris 2003 Zuckerberg, illo tempore universitatis Harvardianae discipulus ubi psychologiae et informaticae studebat, situs Facesmash creaverat, quem putatur Facebook antecessorem esse.

Zuckerberg, medici dentium [1] et psychologiae peritae filius, die 19 Maii 2012 Priscilla Chan in matrimonium duxit.

Nomen Marci Zuckerberg latine sive iocose redditur in diario Süddeutsche Zeitung "Marcus Saccharum Mons". Zuckerberg etiam tuniculam fert cuius inscriptio est "Aut Zuck aut nihil".[2]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Zuckerberg spectant.
  1. Confer Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)., Italiane Dentista
  2. Silke Wichert scripsit in Süddeutsche Zeitung 27 Septembris 2024.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!