Manius Acilius Glabrio (consul 186)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manius Acilius Glabrio (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculo secundo exeunte. Pater eius Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus consul anni 152 fuit. Primum consulatum (suffectum) anno 173 gessit. Anno 186 consul II ordinarius creatus est. Cum Commodus 31 Decembris 192 necatus esset, ei ut vetere e gente orto purpura oblata est, sed recusavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LXXIV 3,3; Herodianus II 3,3


Antecessores:
Triarius Maternus Lascivius et Tiberius Claudius Marcus Appius Atilius Bradua Regillus Atticus
Consul
186
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Commodo Antonino Augusto V
Successores:
Lucius Bruttius Quintius Crispinus et Lucius Roscius Aelianus Paculus