Lucius Roscius Aelianus Paculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Roscius Aelianus Paculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius saeculo secundo exeunte fuit. Pater eius Lucius Roscius Aelianus annis 156 et 159 consul suffectus creatus est. Ipse anno 180 salius Palatinus et 187 consulatum ordinarium gessit. Ex uxore Vibia Salvia Varia filium Lucium Roscium Aelianum Paculum Salvium Iulianum, qui anno 223 consul ordinarius factus est, et filiam Paculam habuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1138


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus V et Manius Acilius Glabrio II
Consul
187
cum
Lucio Bruttio Quintio Crispino
Successores:
Publius Seius Fuscianus II et Marcus Servilius Silanus II