Mangal Singh Hazowary

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mangal Singh Hazowary (natus Silbari in vico Asamae die 2 Martii 1954) est poeta linguae Bodoicae, editor, biographus, et scriptor scaenicus Indicus. Qui praemium Academiae Sahityanae pro Ziuni Mwkthang Bisombi Arw Aroj, libro poematum de vita spirituali et pacifistica, anno 2005 accepit.[1][2] Gradus doctoris philosophiae pro dissertatione "De traditionali festo Bodoensi: studium criticum" ei anno 1999 ab Universitate Gauhatiensi concessus est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "22 get Sahitya Akademi Awards," Zee News, 22 Decembris 2005.
  2. "National: 23, including 4 novelists, get Sahitya Akademi award," The Hindu, 23 Decembris 2005.
  3. "Meet the author: Mangal Singh Hazowary," Sahitya Akademi (PDF.), 7 Martii 2016.