Latinitas bona

Lingua Bodo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Bodo
बड़ो
IPA: [ bɔɽo ]
Taxinomia:
Locutores: 1 353 779[1]
Sigla: 1 —, 2 sit, 3 brx
Status publicus
Officialis Assam Indiae
Privata Nepalia
Litterae: Litterae Bodo
Scriptura: Devanagari et Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Vocabulum Bodo Devanagari scriptum

Lingua Bodo (Baṛo), vulgo Boro (बर' IPA |bɔɽo|), linguis Garo et Dimasa satis similis, ad divisionem Bodo-Garo linguarum Tibeto-Birmanarum e familia Sinotibetana pertinet. In usu plerumque est inter gentem Bodoensem in India Boreorientali in pagis Darrang, Nagaon, Kamrup, Goalpara, Sibsagar, et Lakhimpur civitatis Asamae; sunt etiam nonnulli locutores in pagis Darjeeling, Jalpaiguri et Cooch-Behar civitatis Bengaliae Occidentalis, paucique Nepaliae incolae. Dialecti Chote et Mech recognoscuntur.

Lingua Bodo est lingua publica in Bodolandia regione autonoma, una e linguis publicis civitatis Asamae et omnis Indiae,[2] et una ex viginti duabus linguis Indiae schedulo perscriptis quibus est praecipuus status constitutionalis in India. Ex 1963, abecedario Devanagari conscribi solet; olim autem scripturis Latina et Asamensi scribebatur, interdum et Bengalica. Hanc linguam opinantur nonnulli eruditi Deodhai, abecedario amisso, antea scriptum esse. Homines 1 482 929 anno 2011 lingua Bodo loqui poterant.[3]

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Linguae Bodo sunt viginti duo phonemata: sex vocales et sedecim consonantes; ex vocalibus, /ɯ/, vocalis alta posterior non rotunda, praevalet. Vocabula tonis distinguuntur. Sunt tres toni: altus, medius, profundus. Differentia inter tonos altos et profundos est aperta et pervulgata.[4]

Numeri[recensere | fontem recensere]

Numeri in lingua Bodo sunt:

Numeri in lingua Bodo
Numerus Bodoice Latine
0 Latikho Zerum
1 Se Unus
2 Nwi Duo
3 Tam Tres
4 Brwi Quattuor
5 Ba Quinque
6 Do Sex
7 Sni Septem
8 Daen Octo
9 Gu Novem
10 Zi Decem
11 Zi se Undecim
12 Zi nwi Duodecim
13 Zi tam Tredecim
14 Zi brwi Quattuordecim
15 Zi ba Quindecim
16 Zi do Sedecim
17 Zi sni Septendecim
18 Zi daen Duodeviginti
19 Zi gu Undeviginti
20 Nwi zi Viginti
100 Zwouse Centum
200 Nwi zwou Ducenti
300 Tam zwou Trecenti
1,000 Se rwza Mille
2,000 Nwi Rwza Duo milia
10,000 Zi rwzaw Decem milia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E censu Indico anni 2001 (1,350,478) plus Nepalico eiusdem anni (3,301): sic en:wiki. Aliter "1,540,000 in India anno 2007" apud Ethnologue
  2. "OMG! These 8 famous facts about India are actually myths," Free Press Journal. Archivum.
  3. Census Indiae, PDF.
  4. Mochari 1985.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abley, Mark. 2006. The Verbs of Boro. Lost Magazine, Martio.
  • Phukan Basumatary, An Introduction to the Boro Language. Novi Dilli: Mittal Publications. 2005.
  • D. N. S. Bhat, Boro vocabulary (with a grammatical sketch). Pune: Deccan College. 1968.
  • Pramod Chandra Bhattacharya, A Descriptive Analysis of the Boro Language. Gauhati: Gauhati University. 1977.
  • Boro, Basumatari, K.B.S. Students’ Dictionary: Anglo-Bodo. 2a ed. Guwahati: Kamakhya Book Stall. 2001.
  • M. R. Boro, Assamese and Boro: A Comparative and Contrastive Study. Hajo: P. Brahma, 1990.
  • Burling, Robbins. 1961. A Garo grammar. Pune: Linguistic Society of India.
  • Burling, Robbins. 1970. Proto-Bodo. Language 35: 433–53.
  • U. V. Joseph, Robbins Burling, "Tone Correspondences among the Bodo Languages" in Linguistics of the Tibeto-Burman Area vol. 24 no. 2 (2001) pp. 41–55.
  • Mochari, Moniram. 1985. Bodo-English Dictionary. Bengtol in Kokrajhar: The Bodo Catholic Youth Association.
  • Dipti Phukan Patgiri, "The use of gender in Boro and Rabha" in Tej Ratna Kansakar, Mark Turin, edd., Themes in Himalayan Languages (Heidelbergae: South Asia Institute; Catmandi: Tribhuvan University, 2003) pp. 275–8.
  • Sarma, Chandan, et P. H. Talukdar. 2012. Dialect variation in Boro Language and Grapheme-to-Phoneme conversion rules to handle lexical lookup fails in Boro TTS System. International Journal of Scientific and Research Publications 2(9): 1–4. PDF.
  • Hidam Brojen Singh, Chothe grammar. Novi Dilli: Akansha, 2008.
  • Thurgood, Graham, et Randy J. LaPolla, eds. 2003. The Sino-Tibetan Languages. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415772958, ISBN 9780415772952 (charta).
  • van Driem, George. 2001. Languages of the Himalayas: An Ethnolinguistic Handbook of the Greater Himalayan Region. Novi Eboraci: Brill. ISBN 9004103902. ISBN 9004120629 (vol. 1); ISBN 9004120637 (vol. 2).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]