Mahometus El-Amine Souef

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mahometus El-Amine Souef
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Iulii 1962; Moroni
Patria: Insulae Comorianae

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: politicus, Legatus, Scriptor

Mahometus, vulgo Mohamed El-Amine Souef (ad Moroni die 28 Iulii 1962 natus) est scriptor et politicus Comorianus.

Alumnus est universitatis Medinensis in Arabia Saudita, universitatis Sidi Mahometi Fezzensis et scholae superioris interpretationis Tingitanae in Maroco, instituti studiorum diplomaticorum Islamabadensis in Pakistania. In patriam reditus anno 1991 consiliarius iuxta ministerium rerum externarum et praesidatum operam dedit. Legatus Comorianus ad regimen Aegyptium ab anno 1995, deinde minister a rebus externis ab 1999 usque in 2005, ab anno insequenti legatus Nationibus Unitis usque in 2011 meruit. Ab eo anno magistratus fuit iuxta Nationes Unitas. Iterum anno 2017 minister rerum externarum Comorianus factus est.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • L'OUA : Réalisations et défaites, 1991
  • Djohar : Père de la démocratie, 1993
  • Mohamed Taki et le redressement national, 1996
  • Les Comores en mouvement, 2008
  • Les grands défis de la politique étrangère des Comores, 2009
  • Le transport aérien aux Comores: entre sécurité et souveraineté, 2009
  • Discours et Images des Comores, 2010
  • Réflexions sur la géopolitique de l'Océan indien, 2011

Nexus externi[recensere | fontem recensere]