Mahometus Dionne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mahometus Dionne
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus Dionne: imago
Nativitas: 22 Septembris 1959; Gossas
Patria: Senegalia

Officium

Officium: Prime Minister of Senegal
Munus: Politicus, engineer

Consociatio

Factio: Alliance for the Republic
Religio: Secta Sunnitica

Memoria

Laurae: Order of Merit of Senegal

Mahometus Boun Abdallah Dionne[1] (Gossas in urbe die 22 Septembris 1959 natus) est politicus Senegaliae.

Alumnus est universitatis Gratianopolitanae et instituti informationis commercialis iuxta Conservatorium Nationale Artium et Munerum Parisiense. Ab anno 1986 apud argentariam centralem civitatum Africae Occidentalis, deinde ab anno 1997 apud regimen Senegalense Dakar in urbe et Lutetiae operam dedit. Ab anno 2005 usque in 2008 politico Macky Sall consiliarius fuit. Postea pro ordine Nationum Unitarum evolutioni industriali favendae Algerii et Vindobonae in urbibus laboravit. Die 6 Iulii 2014 primus minister Senegaliae factus est a patrono Macky Sall, qui his diebus praeses meret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vulgo Mahammed seu Mohamed Dionne: nomen orthographiis variis scriptum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]