Amadou Ba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Amadou Ba
Res apud Vicidata repertae:
Amadou Ba: imago
Nativitas: 17 Maii 1961; Dakar
Patria: Senegalia

Officium

Officium: finance minister
Munus: Politicus

Amadou Ba (Dakar in urbe natus die 17 Maii 1961) est argentarius et politicus Senegaliae.

Alumnus est scholae nationalis administrationis et magistraturae in urbe nativa, ubi ab anno 1992 docuit. Annis 1995-2000 lector fuit apud institutum scientiarum argentariarum in eadem urbe. Tam in provinciis quam apud regimen nationale de vectigalibus operam dedit. Minister oeconomiae et vectigalium a die 2 Septembris 2013 meruit, primo ministro Aminata Touré, praeside Macky Sall. Die 7 Aprilis 2019 sub eodem praeside minister a rebus externis promotus est, primo ministro Mohamed Dionne.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Senegalenses