Magic: The Gathering

Magic: The Gathering ('Magia: Congressus') est ludus qui chartulis lusoriis colligendis agitur. In hoc ludo quisque lusor ceteros lusores superare conatur, plerumque vitam eorum paulatim detrahendo donec nihil vitae reliquum sit. (Sunt tamen et alii modi victoriae adipiscendae.) Quisque lusor acervum chartularum sibi comparare debet, sive emendo sive commercio cum aliis lusoribus. Acervo parato, qui minimum sexaginta chartulas continere debet, ludus incipi potest. Lusores, septem chartulis in manus acceptis, per vices chartulas in mensam ponunt, quibus effectus magici varii producuntur, velut milites ex aliis locis evocandi, vitae partes detrahendae, vel instrumenta magica proferenda.
Ludus manifeste ad res magicas pertinet, sicut alii ludi inter quos Ludus Catacumbarum et Catobleparum. Quinque sunt chartularum colores, quorum quisque naturam propriam habet: albus ad pacem et vitam conservandam, caeruleus ad rationem et insidias, niger ad mortem et vitae detractionem, ruber ad ignem et furorem, viridis ad naturam et incrementum rerum spectat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis ludi proprius.
- David Greenwald, "Inside the World's Biggest 'Magic: The Gathering' Tournament", Rolling Stone, 2015.