Magdalena Gleason

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Magdalena Gleason (Anglice Madeline Gleason, 26 Ianuarii 190322 Aprilis 1979) fuit poetria et scriptrix scaenica Americana. Conditor fuit San Francisco Poetry Guild et, anno 1947, directrix primi festi poetici in Civitatibus Foederatis habiti, fundamenta iaciens (cum Iacobo Broughton, Roberto Duncan, Gulielmo Everson, Kennetho Rexroth, Iacobo Spicer, et aliis) motus qui Renascentia Franciscopolis factus est. Cum Helena Adam, Barbara Guest, et Dionysia Levertov, ea fuit una ex quattuor mulieribus quarum opera in The New American Poetry 1945–1960, classica Donaldi Allen anthologia (1960), apparuerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davidson, Michael. 1989. The San Francisco Renaissance: Poetics and Community at Mid-Century. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Ellingham, Lewis, et Kevin Killian. 1998. Poet, Be Like God: Jack Spicer and the San Francisco Renaissance. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.
  • Gleason, Madeline. 1999. Collected Poems 1919–1979, ed. Christopher Wagstaff. Talisman House Publishers.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]