Iacobus Spicer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iacobus Spicer (Anglice Jack Spicer, 30 Ianuarii 192517 Augusti 1965) fuit poeta Americanus saepe cum Renascentia Franciscopolis consociatus. Anno 2009, My Vocabulary Did This to Me: The Collected Poetry of Jack Spicer Praemium Librorum Nationale pro poesis accepit. Franciscopoli anno 1954, Pinacotheca Sex co-condidit, quae mox notissima ut locus acroasis Pinacothecae Sex Octobri 1955 facta est, quae motum prostratum Orae Occidentalis deduxit. Anno 1955, Novum Eboracum et tum Bostoniam migravit, ubi in officinis librorum rarorum Bibliothecae Publicae Bostoniensis ad tempus laboravit. Bostoniae in poetas loci incidit, inter quos Ioannes Wieners, Stephanus Jonas, et Iosephus Dunn fuerunt. Spicer Franciscopolim anno 1956 rediit et After Lorca, librum poematum, componere coepit.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Sententia Spicerana de partibus a lingua in ratione poesis scribendi actis ut fieri videtur fuit exitus eius scientiae linguisticae ante Chomsky et eius experientiae investigator linguisticus Berkeleiae. In acroasibus Vancuverii habitis, suas notiones transmissionum ex parte exteriore explicavit, poetam comparans cum copia crystallorum vel radio quae transmissiones ex spatio accipit, vel adeo transmissiones Martianas. Sententia linguae ut supellex, per quem transmissiones de earum via agunt, quamquam per speciem arcessita, in structuralistica Zellig Harris et Caroli Hockett linguistica conditur. Poemata Language, sui libri ultimi, notiones linguisticas sicut morphema et graphema attingunt. Spicer ergo praenuntius et primum poetarum linguae exemplum habetur; multi autem poetae hodie Spicer inter eorum antecedentia perscribunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blaser, Robin, ed. 1975. The Collected Books of Jack Spicer. Sanctae Rosae Californiae: Black Sparrow Press.
  • Diaman, N. A. 2007. Following My Heart: A Memoir. Franciscopoli: Persona Press.
  • Diaman, N. A. 2007. The City: A Novel. Franciscopoli: Persona Press.
  • Diaman, N. A. 1984. Sitting With Jack At The Poets Table. Angelopoli: The Advocate.
  • Diaman, N. A. 1982. Second Crossing: A Novel. Franciscopoli: Persona Press.
  • Ellingham, Lewis, et Kevin Killian. 1998. Poet, Be Like God: Jack Spicer and the San Francisco Renaissance. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.
  • Finch, Zack. 2008. "Listening to Poetry: Jack Spicer's My Vocabulary Did This To Me. Recognitio et commentarius. Boston Review, 1 Novembris.
  • Foster, Edward Halsey. 1991. Jack Spicer. Boise Idahi: Boise State University.
  • Gizzi, Peter, ed. 1998. The House that Jack Built: The Collected Lectures of Jack Spicer. Hanover Novae Hantoniae: Wesleyan University Press.
  • Herndon, James. 1973. Everything as Expected. Franciscopoli.
  • Lerner, Ben. 2009. My Vocabulary Did This to Me: The Collected Poetry of Jack Spicer. Retractatio. Critical Quarterly, 51:2, 13 Iulii.
  • Spicer, Jack. 2011. Jack Spicer’s Beowulf, Part 1, ed. David Hadbawnik et Sean Reynolds, introductio David Hadbawnik. Novi Eboraci: Lost and Found: The CUNY Poetics Documents Initiative.
  • Spicer, Jack. 2011. Jack Spicer’s Beowulf, Part II, ed. David Hadbawnik et Sean Reynolds, afterword Sean Reynolds. Novi Eboraci: Lost and Found: The CUNY Poetics Documents Initiative.
  • Strauss, David Levi, et Benjamin Hollander, eds. 1987. A Book of Correspondences for Jack Spicer. Franciscopolis: A Journal of Acts (#6).
  • Tallman, Warren. 1992. In the Midst. Vancuverii: Talonbooks.
  • Vincent, John Emil, ed. 2011. After Spicer: Critical Essays. Middletown Connecticutae: Wesleyan University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]