Machina receptaculi datorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Machina receptaculi datorum,[1] vel fortasse processorium partium posticarum,[2] est computatrum vel armatura computatralis propria quod data ex receptaculo datorum coacervat et recuperat. Pro accessu in receptacula datorum prae ceteris describitur et ad principalia computatra a finibus anterioribus praedita a canalibus celeritatis extremae conectitur. Hoc est contra servum receptaculorum datorum, qui est computatrum in rete regionis loci, quod receptaculum datorum tenet. Machina receptaculi datorum arte ad principale CPU conectitur, sed servus receptaculorum datorum laxe per rete coniungitur. Exemplum est System/38 a societate IBM divulgatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!