Lupus Isebrand

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lupus Isebrand (vulgo Wulf Isebrand), qui quo anno vel natus vel mortuus sit non constat, anno 1500. in proelio ad Hemmingstadium facto dux Dithmarsorum erat.

De origine temporibus rebusque gestis Isebrandi[recensere | fontem recensere]

Isebrandum Batavum fuisse viri docti affirmare solebant hostium exemplo, quorum exercitus vel potius magna illa guardia maxima ex parte in Batavia conscripta est, ad defensorem relato. Re vera neque annus neque locus, ubi natus sit, notum est. Dithmarsum fuisse apparet, qui anno 1499. civibus suis cum Hamburgensibus bellum gerentibus in cohorte Heidanorum numeratus vulnus accepit.

Quae cum ita sint, veri est simile eum inter annum 1465. et 1480. natum proelii Hemmingstadiensis superstitem fuisse. Annam Muhl Epenvordenianam in matrimonium duxit. Agricola autem Vordenianus multis cum gentibus Dithmarsorum nobilibus cognatus Henningo Svyn et Iohanne Detleff testibus anno 1506. mortuus est (vide Neocorum tom. II. pp. 461. et 467. Dahlmann).

Quid de Isebrando iudicatum sit[recensere | fontem recensere]

Detlevius autem eum his verbis Saxonicis descripsit: De düre Heldt, de beter was im stride, alse veer dusent bloede Mann, de sehr beklaget wart, sonderlich dewile de Könink Dithmarschen drouwede, quasi heros carus in pugna melior quatuor milibus mediocrium virorum, quem valde planxerunt, praesertim cum rex (sc. Danicus) Dithmarsis immineret. Quibus ex laudibus apparet eum Cincinnati instar et colonum moribus antiqúis florentem et ducem fuisse optimum.

Qui cum in proelio Hemmingstadiensi victoriae auctor exsteterit, a Dithmarsis pro patre patriae habitus ad nostram usque aetatem magna cum veneratione commemoratur. Heidae itaque in capite Dithmarsiae non modo forum quoddam, sed castra etiam aviatorum militarium in eius honorem nominata sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Menzel, Wolfgang. "Die Heltentage der Ditmarschen." In Geschichte der Deutschen bis auf die neuesten Tage, 3a editio, pp. 537 et seq. Stutgardiae: 1837.