Luna (colonia romana)

E Vicipaedia
(Redirectum de Luna (Italia))
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Luna (discretiva)

Luna
Luni
Imago
Imago
Amphitheatrum Lunense
Nomina latina alia: Lunae, Luni
Nomen locale: Luni
Incolarum nomen: Lunenses
Indicia fundamentalia
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Liguria Liguria
Provincia: Spediensis
Signum: SP
Commune: Castrum Horti Novi
Coordinata: 44°4′0″N 10°2′0″E
Altitudo: 20 m supra mare
Numerus incolarum: 1000 (tempus )
Res aliae
N. cursualis: 19034
Praefixum: 0187
Pagina interretialis: Pagina officialis
Tabula geographica
Collocatio in provincia

Luna,[1][2] Italiane Luni, hodie est parvus vicus in municipio Castro Horti Novi circiter 1000 incolarum in Spediensi provincia, Liguria regione. Luna fuit quondam urbs et colonia Romana, quae aetate antiqua fuit statio in Viis Consularibus (Aurelia, Cassia, et Aemilia Scauri).

Sub regno Ostrogothorum, forum Lunense aedificatum est cum casis parvulis, ligno factis, quod curiae municipale iam forum non necesse erat. Bryanus Ward-Perkins, archaeologus Anglicus, Lunam annos 19801983 exfodit. Aevo Medio Luna fuit statio in via Francigena, quae peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Luna fuit statio duodetricesima.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Luna fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Lunensis[3] est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Luna": Mel. 2.4.9; Plin. Nat. 3.50; Liv. 39.21.5; Mart. 13.30.1; Sil. 8.482.
  2. Vb. adiect. "Lunensis": Plin. Nat. 36.14.
  3. "Dioecesis Lunensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gisella Cantino Wataghin, Egle Micheletto, "Les "villes éphémères" de l'Italie du Nord" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 269-296

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Amphitheatrum Lunense
Templum Lunense
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lunam spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!