Jump to content

Luna (colonia romana)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Luna (discretiva).
Wikidata Luna (colonia romana)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 44°3′50″N 10°1′1″E
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Gestio

Procuratio superior: Castrum Horti Novi
Amphitheatrum Lunense

Luna,[1][2] Italiane Luni, hodie est parvus vicus in municipio Luna circiter 1000 incolarum in Spediensi provincia, Liguria regione. Luna fuit quondam urbs et colonia Romana, quae aetate antiqua fuit statio in Viis Consularibus (Aurelia, Cassia, et Aemilia Scauri).

Sub regno Ostrogothorum, forum Lunense aedificatum est cum casis parvulis, ligno factis, quod curiae municipale iam forum non necesse erat. Bryanus Ward-Perkins, archaeologus Anglicus, Lunam annos 19801983 exfodit. Aevo Medio Luna fuit statio in via Francigena, quae peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Luna fuit statio duodetricesima.

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Luna fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Lunensis[3] est.

  1. "Luna": Mel. 2.4.9; Plin. Nat. 3.50; Liv. 39.21.5; Mart. 13.30.1; Sil. 8.482.
  2. Vb. adiect. "Lunensis": Plin. Nat. 36.14.
  3. "Dioecesis Lunensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gisella Cantino Wataghin, Egle Micheletto, "Les "villes éphémères" de l'Italie du Nord" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 269-296

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Amphitheatrum Lunense
Templum Lunense
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lunam spectant (Luni, Luni Antica).
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!