Triumphus Marci Fulvii Nobilioris (187 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Triumphus Marci Fulvii Nobilioris die 23 Decembris 187 a.C.n. celebratus est. M. Fulvius consul fuit anno 189 a.C.n.; in Graecia bellum gessit et ob victorias e Cephallenia et de Aetolis triumphavit. Narratione praefata de disputationibus in Senatu habitis[1] et de die triumphi,[2] Titus Livius triumphum ipsum sic describit:

Triumphavit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania. Aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem. Multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. Militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti. (Livius, Ab Urbe condita 39.5.13-17)

Fortasse in triumpho monstratum est opus figlinum Zeuxidis a Plinio descriptum: "Fecit [Zeuxis] et figlina opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret."[3] Sed auri magnam quantitatem e triumpho retinuit ad ludos anno 186 a.C.n. celebrandos: id enim voverat eo die quo Aetolos debellavit. Livius ludos sic describit:

Decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit. Multi artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa. Athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. (Livius, Ab Urbe condita 39.22.1-2)

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab Urbe condita 39.4.1-5.6
  2. Livius, Ab Urbe condita 39.5.11-13
  3. Plinius, Naturalis historia 35.66


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.