Lucius Vipstanus Poplicola

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Vipstanus Poplicola (nescimus, quando natus, mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Lucius Valerius Gallus praetor (mortuus anno 17) vel Marcus Vipstanus Gallus, consul suffectus anno 18 fuit. Anno 46 cum fratre Messalla Vipstano Gallo legatus in Teano Sidicino erat, anno 48 cum Aulo Vitellio, qui postea imperabat, consul ordinarius creatus est et eum magistratum ad finem Iunii duxit. Eo anno in senatu rettulit patrem senatus appellandum esse Claudium. Sed Claudius hunc honorem repudiebat[1]. Anno 58/59 proconsul Asiae factus est. Filium Valerium Messallam habuit,[2] seu fortasse Vipstanum Messallam qui tribunus militum anno 69 meruit et commentarios de expeditione Vespasiani scripsit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XI 25
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 240
  3. Dubitanter Gwyn Morgan, 69 A. D. The year of four emperors (Oxonii: Oxford University Press, 2006. ISBN 978-0-19512468-2) pp. 282-283


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III
Consul
48
cum
Aulo Vitellio
Successores:
Gaius Pompeius Longus Gallus et Quintus Veranius