Vipstanus Messalla (orator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vipstanus Messalla, natus annis circiter 43/48, tribunus militum meruit anno 69 iuxta legionem VII Claudiam quo tempore Vespasianus imperium Romanum usurpare incepit. Mensibus Septembri et Octobri eiusdem anni Messalla ipse legionem direxit. Cui successor L. Plotius Grypus mense Novembri officium tribuni suscepit. Postea Messalla commentarios de expeditione Vespasiani scripsit quos Tacitus interdum in Historiis suis citat. Etiam in Dialogo eiusdem auctoris persona Messallae reperitur; ibi artem oratoris antiquiorem defendit. De anno mortis Messallae nihil scimus.

Vipstanus Messalla "claris maioribus, egregius ipse" fuit "et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset" secundum Tacitum.[1] Sed an fuerit filius L. Vipstani Poplicolae consulis anno 48,[2] an potius Messallae Vipstani Galli[3] non satis constat; an etiam pater illius L. Vipstani Messallae qui consul fuit anno 115.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae 3.9
  2. Ita dubitanter Morgan (2006)
  3. 3.0 3.1 Ita asseverat Christian Settipani, Continuité gentilice et continuité sénatoriale dans les familles sénatoriales romaines à l'époque impériale (2000) secundum Vicipaediam Anglicam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gwyn Morgan, 69 A. D. The year of four emperors (Oxonii: Oxford University Press, 2006. ISBN 978-0-19512468-2) pp. 282-283