Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus

E Vicipaedia

Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Titinius anno 400 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Publius Manlius M.f. Vulso, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Spurius Furius L.f. Medullinus, Lucius Publilius L.f. Philo Vulscus fuerunt. Eo anno Romani oppidum Anxur iterum expugnaverunt[1].

Anno 396 iterum electus est[2]. Cum eo Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt. Titinius et Genucius milites in Faliscos atque Capenates duxerunt: "... dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias. Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit. Plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem uertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. Aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse."[3] Itaque deinde Marcus Furius Camillus primum dictator nominatus est et Veios decem annos obsessos eo anno expugnavit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 12
  2. Titus Livius, op.cit., V 18,1-6
  3. op. cit., V 18,8-10
  4. op. cit., V 19-22