Lucius Tettius Iulianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Tettius Iulianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 68/69 legatus legionis Legionis VII Claudiae in Moesia provincia et ob Sarmatos victos a Othone imperatore ornamentis consulariis ornatus est[1]. Marcus Apponius Saturninus legatus Augusti pro praetore Moesiae Tettium propter eius ambiguitatem in Othonem necare in animo habebat, sed is ad Vespasianum fugit[2]. Praetura in annum 70 proposita primo a senatu sublata et Decimo Plotio Grypo data[3], deinde propter officia in Vespasianum restituta est. Annis 81 ad usque 82 legatus Legionis III Augustae erat et tum anno 83 consul suffectus creatus est. Anno 88 legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris victor exercitum Romanum in Decebalum regem Dacorum apud Tapas duxit[4]. Frater eius Gaius Tettius Africanus Cassianus Priscus fuit[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, I 79,5
  2. Tacitus, Historiae II 25,2
  3. Tacitus, Historiae, IV 39-40
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 203
  5. loco citato, c. 202