Lucius Pinarius Natta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Pinarius Natta (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Pinarius anno 363 a.C.n. magister equitum Lucii Manlii A.f. Capitolini Imperiosi fuit, quem ad pestem, quae urbem vexabat, exstirpandam dictatorem clavi figendi causa nominari senatus antiquo more iussit. Manlius, quamquam bellum Hernicis inferre voluit, a senatu deinde ad magistratum ponendum coactus est[1].

Anno 349 Pinarius praetor electus et contra piratas Graecos missus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 3
  2. op.cit., VII 25