Lucius Papirius Praetextatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Papirius Praetextatus vixit Romae et vir fuit politicus tertii saeculi .

Non sunt multa, quae de eo novimus. Anno 272 a.C.n. censor erat et una cum Manio Curio Dentato collega secundum urbis aquaeductum inchoavit[1]aquas Anionis afferentem ac Anionem veterem nominatum. Eo ipso anno mortuus est.

Causam cognominis Praetextati a Gellio comperimus. Is enim fabellam haud illepidam in suis Noctibus Atticis[2] tradit. Lucium puerum praetextatum usitato tunc more cum patre in senatum introisse. Senatores rem graviorem cum tractavissent sed nondum decrevissent, eam in posterum diem protulisse. Placuisse, ne quis quid priusquam decreta esset enuntiaret. Domi autem matrem curiosam ad investigandum, quidnam actum esset, filium iterum atque iterum rogavisse, sed frustra. Tacuisse eum, sicut mandatum erat. Tum demum illam violentius quaesivisse, ut puer urgente matre confugeret ad mendacium. Actum esse ait, utrum praestaret, unusne ut duas uxores haberet an ut una apud duos nupta esset. His auditis mater expavescens foras evolare, ceteris matronis rem novam enuntiare. Quo factum est, ut postridie matres familiae lamentantes catervatim senatores obsecrarent, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. Senatoribus obstupefactis Lucius tandem rem sicuti fuerat, denarrat. Senatores admirati fidem atque prudentiam pueri consultum fecerunt, ne pueri cum patribus dehinc in curiam intromitterentur uno excepto Lucio Papirio. Postea eidem cognomentum honoris causa inditum Praetextatus ob [...] in aetate praetextata prudentiam.

Ea res sub nomine vapula Papyria ab Erasmo tracta est in proverbium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frontinus de aquis 1,6 errat Papirium Praetextatum transmutans cum Papirio Cursore. Ad id videas Der Kleine Pauly s. v. Papirius 36.
  2. 1,23. Hanc narratiunculam Gellius affirmat a M. Catone in oratione quavis dictam scriptamque esse, se autem nec copiam neque elegantiam verborum, sed ipsam rem reddere velle.