Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus (nescimus, quando natus mortuusve sit senator Romanus fuit initio secundi saeculi. Patria Catilii Bithynia et Pontus erat. Anno 110 primo consul (suffectus) creatus est. Tum, in bello Parthico Traiani imperatoris legatus Augusti pro praetore Armeniae et Cappadociae factus est. Anno 120 consul II ordinarius creatus est[1] et annis 123-124 proconsul Africae erat. Tum ad usque 138 praefectus urbi Romae electus est. Quod contra adoptionem Antonini Pii sentiebat, ab Hadriano imperatore hoc magistratu dimissus est. Catilius unus ex maioribus Marci Aurelii imperatoris erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Marcus Aurelius, London 1966, p. 52
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1031


Antecessores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus
Consul
120
cum
Tito Aurelio Fulvio Boionio Arrio Antonino Pio
Successores:
Marcus Annius Verus II et Gnaeus Arrius Augur