Jump to content

Lucius Artorius Castus

E Vicipaedia

Lucius Artorius Castus (fl. saeculo 2) fuit dux militaris Romanus, de cuius fama alii credunt esse ortas fabulas Arturianas.

Ea quae de eius vita novimus, nobis deveniunt ab inscriptionibus in fragmentis sarcophagi, et a titulo, quae ambo in Podstrana ad litus Dalmaticum sunt inventa. Quamquam dies eis non adsignatus est, et ab aevo probabili (ante 200) sarcophagi, et ab mentione in illa inscriptione, quod Artorius fuit dux, opinio fieri potest quod ille sit ignotus dux expeditioni anno 185 ad Armoricam commemoratae ab Herodiano.

Ex gente Artoria natus, verisimiliter est Campanus. Secundum inscriptionem, Artorius erat centurio Legionis III Gallicae, dein motus VI Ferratae, dein V Macedonicae, ubi ad primum pilum. Factus est deinde praepositus classi Misenensi, quae classis Sinui Campano; postea erat praefectus VI Victrici.

VI Victrix in Britannia ab c. 122 posita est. Artorius verisimiliter Murum Hadrianicum custodiebat, fortasse apud Bremetennacum, cum vexilio Sarmatico, sed nullum indicium de hoc certum apparet. Cum VI Victrix descivisset, Artorius esse fidelis visus est, quoniam Pertinax mox postea ad ducem eum promovit et ad Armoricam eum cum compluribus cohortibus equitum ad seditionem reprimendam misit.

Exinde Artorius, cum ab exercitu secessisset, Liburniae, parti Dalmatiae, procurator centenaris (seu rector) praefectus est. De quo nihil porro nobis innotuit, quamquam pater Cassii Dionis fuit Dalmatiae rector simulatque Artorius in Liburnia, et aliquid rerum in Dionis historia fortasse de Artorio recte devenit.

Illene est Arturius Rex?

[recensere | fontem recensere]

eruditus modernus Kemp Malone primum anno 1924 statuit ut Artorius fuisset Arturius, rex mythicus Britannicus. Quamvis Artorius, haud vicinus illorum temporum, multis annis antequam Saxones saeculo V Britanniam invaserunt, vixisset, potest ut eius memenissent Britannici per suas fabulas et narrationes, quae renarrando crescerent.

Artorius est idem Arturius Rex in taeniola 2004 King Arthur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • N. Cambi, J. Matthews, edd., Lucius Artorius Castus and the King Arthur Legend: Proceedings of the International Scholarly Conference from 30 March to 2 April 2012. Spalati: Književni krug Split, 2014
  • Kemp Malone, "Artorius," Modern Philology 23 (1924–1925): 367-374