London Breed

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg London Breed
Res apud Vicidata repertae:
London Breed: imago
Nativitas: 11 Augusti 1974; Franciscopolis (California)
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: Mayor of San Francisco
Munus: Politicus

London Nicole Breed (die 11 Augusti 1974 nata) est politica urbis Franciscopolis in California.

In urbana regione Western Addition apud aviam pauperam educata est. Alumna est universitatis Californiensis Davisensis. Recentius in universitate Sancti Francisci gradum magistrae ascendit. Inter servitia urbis nativae operam dedit, a principio iuxta tabularium habitationis, mox apud institutum artium Americanorum Africanorum, deinde in ab evolutione et ab incendiis. Praeposita districtus quinti anno 2013, praeses praepositorum anno 2015 electa est, e quo officio praefecta urbi ad interim facta est inter diem 12 Decembris 2017 et 23 Ianuarii 2018, praefecto anteriori Eduardo Lee mortuo. Praefecturam urbis mox in comitiis bono successu petivit dieque 11 Iulii eiusdem anni suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]