Edwinus Lee

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Edwinus Lee
Res apud Vicidata repertae:
Edwinus Lee: imago
Nativitas: 5 Maii 1952; Seattlum
Obitus: 12 Decembris 2017; San Francisco General Hospital
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: Mayor of San Francisco
Munus: Politicus, Causidicus

Memoria

Laurae: Latin honors

Edwinus Lee, vulgo plene Edwin Mah Lee (natus die 5 Maii 1952; Franciscopoli die 12 Decembris 2017 mortuus) fuit politicus Civitatum Foederatarum.

Parentibus iam iuvenibus ab urbe Taishan Sinarum migrati, Edwinus Lee Seattlei natus et educatus est. Alumnus fuit Collegii Bowdoin scholaeque iuridicae universitatis Californiensis Berkeleiensis. Ab anno 2005 administrator urbanus Franciscopolitanus merebat iuxta praefectum Gavinum Newsom, quo officium gubernatoris locum tenentis civitatis Californiensis nacto Lee praefectus urbis ad interim anno 2011 factus est. Hoc munere, quod primus omnium e Sinis oriundorum tenebat, comitiis popularibus annis 2011 et 2015 confirmatus est. Anno 2017 propter cordis institionem subito mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]