Lingua koine

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Contra dialectos varios, ob koineizationem in Graecia Antiqua entitates civiles coniunctiones commercii et diplomatiae tenere poterant.
Lingua Graeca antiqua communis facta est lingua imperii Macedoniae, lateque adhibebatur lingua secunda, quamquam sermo patrius nonnullorum erat.

Lingua koine (Graece κοινή 'communis') seu communis[1] in linguistica est lingua normata vel dialectos quae ex contactu duarum vel plurium varietatum (dialectorum) inter se intellegibilium eiusdem linguae orta est.[2][3] Quia locutores iam sese ante koine adventum intellexerant, ratio "koineizationis" non tam magna quam ratio pidginizationis et creolizationis est. Formatio linguae koine, pidginizationi et creolizationi dissimilis, "scopum" non habet. Continuationem quidem implicat quia locutores suas varietates linguisticas relinquere non debent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. nomen "dialectus communis" (Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 2r) a Gesnero ad verba Graeca "διάλεκτος κοινή" vertenda scriptum
  2. Weinreich 1953.
  3. Singler 1988.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Britain, D., et Peter Trudgill. 1999. Migration, new-dialect formation and sociolinguistic refunctionalisation: Reallocation as an outcome of dialect contact. Transactions of the Philological Society 97(2):245–256. doi:10.1111/1467-968x.00050.
  • Kerswill, P. Koineization and Accommodation. The handbook of language variation and change, ed. Peter Trudgill et N. Schilling-Estes, 669–702. Oxoniae: Blackwell Publishing.
  • McWhorter, John H. 1998. Identifying the creole prototype: Vindicating a typological class. Language 74(4):788–818. JSTOR 417003. doi:10.2307/417003.
  • Mesthrie, R. 2001. Koinés. Concise encyclopedia of sociolinguistics, ed. R. Mesthrie, 485–489. Amstelodami: Elsevier.
  • Siegel, Jeff. 1985. Koines and koineization. Language in Society 14(3):357–378. doi:10.1017/s0047404500011313.
  • Trudgill, Peter. 1986. Dialects in contact. Oxoniae: Blackwell Publishing.

Nexus interni