Lingua Uveana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua Uveana, vel Wallisiana, est lingua Polynesia praecipue in usu in Uvea (etiam Insula Wallis appellata). Haec lingua, pars rami linguarum Samoicarum, etiam Uveana Orientalis appellatur ad eam a lingua Uveana Occidentali distinguendam, quae Ouvéa in Insulis Fidelitatis prope Novam Caledoniam inter Disiunctas Polynesiae Occidentalis insulas adhibetur. Secundum traditionem a maioribus traditam, colonia ad Ouvéa (Occidentalem) ab Uvea (Orientali) antiquitate deducta est.

Vocabularium[recensere | fontem recensere]

Congruentiae phonematum
Phonema Proto-Polynesia Tongana Samoana Uveana Latina
/ŋ/ *taŋata tangata tagata tagata homo
/s/ *sina hina sina hina canus (pilus)
/ti/ *tiale siale tiale siale flos
/k/ *waka vaka vaʻa vaka cymba
/f/ *fafine fefine fafine fafine mulier
/ʔ/ *matuqa motuʻa matua matua parens
/r/ *rua ua lua lua duo
/l/ *tolu tolu tolu tolu tres

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Livingston, Andrew. 2016. East Uvean: A condensed grammar. Thesis magistralis in linguistica, Universitas Vasingtoniensis. PDF.
  • Moyse-Faurie, Claire. 2016. Te lea faka'uvea - le wallisien. Les langues du monde. Lutetiae et Leuven: Peeters. ISBN 9789042933767. PDF.
  • Rensch, Karl Heinz. 1995. The language of Wallis Island. Mawson, ACT, Australia: Archipelago Press. ISBN 0959378782.
  • Rensch, Karl Heinz. 2002. Le wallisien en poche: guide pratique de la langue. Mawson, A.C.T.: Archipelago Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]