Lingua Nganasanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Nganasanica
Ня’’ сиәде
Taxinomia:

Samoiedica
 Samoiedica borealis

  Lingua Nganasanica
Locutores: 125 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 , 3 nio
Status publicus
Officialis Districtus Taimyrensis territorii Crasnoiarensis (status linguae populi indigenae)
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Nganasanicum
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Samoyedic map XVII-XX.png

Linguae Samoiedicae (lineis discretis in saeculo decimo septimo, in saeculo vicesimo colore continuo)

Lingua Nganasanica[1][2] (vel ipsorum lingua N'a) est una linguarum Samoedicarum borealium, quae ad ramum Samoiedicum linguarum Uralicarum pertinent. In districtu Taimyrensi territorii Crasnoiarensis Russiae statum linguae populi indigenae habet et in ludis litterarum ediscitur. Circa 125 hominum lingua Nganasanica loquuntur. Scriptura utitur Cyrillica cum signis diacriticis non multis. Fine saeculi vicesimi abecedarium Nganasanicum Cyrillicum primo elaboratum est et forma eius non iam stabilita est.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Nganasanicus", cf. nomina biologica e.g. Nahannagnostus nganasanicus. Vide et: Katzschmann, M. Chrestomathia Nganasanica. Norderstedt, 2008.
  2. Nomen Russicum obsoletum Tavgiensis, тавгийский, vel Samoiedica Tavgiensis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Терещенко Н.М. Нганасанский язык. Petropoli, 1979
  • Helimski, E. 1998. Nganasan // D. Abondolo (ed.). The Uralic Languages. Londinii.
  • Wagner-Nagy, Beáta: Chrestomathia Nganasanica. (Studia Uralo-Altaica : Supplementum 10). Szeged, 2002.
  • Katzschmann, Michael. Chrestomathia Nganasanica: Texte - Übersetzung - Glossar - Grammatik , Bearbeitung der Нганасанская фольклорная хрестоматия, zusammengestellt von Kazis I. Labanauskas unter Berücksichtigung des Словарь нганасанско-русский и русско-нганасанский. (Nganasanica 1) Norderstedt, 2008, 604 p. ISBN 978-3-8370-1121-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]