Severa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Severa
Res apud Vicidata repertae:
Severa: insigne
Civitas: Russia
Locus: 43°18′45″N 45°41′55″E
Numerus incolarum: 291 687
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Соьлжа-ГӀала, Грозный

Gestio

Praefectus: Muslim Khuchiev, Ibrahim Salmanovich Zakriev
Procuratio superior: Tsetsenia

Geographia

Superficies: 324.16 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4258359, Q4183214, Q4333151, Q4440561

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Cracovia, Ardahan, Sebastea, Łuków, Varsovia, Odessa, Severomorsk
Severae pars media cum meschita, quae Cor Tsetseniae dicitur

Severa[1] vel Grozny[2] (Russice Грозный, Groznyj, Tsetsenice Соьлжа-ГӀала, Soelzha-G'ala[3]) est urbs in Russia. Tsetseniae caput est. Incolas 301 253 habuit anno 2019.

Historia[recensere | fontem recensere]

Initio saeculi XIX vici Tsetsenici loco Severae hodiernae erant. Anno 1818 ab Alexio Ermolov capti erant et arx nomine Groznaya (Severa) aedificari incepit. Michael Lermontov anno 1840 hic militiam ferebat. Anno 1869 arx Severa in numero urbium inclusa est. Post annum 1890 naphtha hac regione inventa est et urbs crescebat. Anno 1918 tempore Belli civilis in Severa proelia ferocia cum cosacis Terecensibus committebantur. Anno 1929 Severa in regionem autonomam Tsetsenicam inclusa est et caput eius facta est. Anno 1942 tempore Belli orbis terrarum secundi a Germanis oppugnabatur, sed non capta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 462. De nomine priore Крепость Грозная, Arx Severa, feminini generis.
  2. Ephemeris, nuntii hebdomadis 22-28.08.2004.
  3. Scilicet Latine Urbs in Sunzha flumine.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 43°18′45″N 45°41′55″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Severa in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)