Lingua Cimbrica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antea (colore flavo) et nunc (colore subrubro), ubi in septentrione Italiae nonnulli Cimbrice loquebantur/loquuntur

Lingua Cimbrica (Cimbrice: Zimbrisch gaprècht, Zimbrische zunga; Theodisce: Zimbrisch; Italice: Cimbro) dialectus Bavarica antiquissima est, quae in Italiae septentrione a grege sat pusillo velut sermo patrius colitur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Lingua haec in nonnullis vicis montanis in Provincia Tridentina, in Bellunensi et in Provincia Vicetina plus minusve vigebat, praesertim in sic dictis Communitatibus septem/Siben Komoin et Communitatibus tredecim/Dreizehn Komoin. Revera nunc autem ab UNESCO inter totius mundi idiomata maxime periclitantia numeratur.

Incolae circa annum 1100 e Bavaria in citatas regiones commigraverant. Ob insulam linguisticam procul a terris Theodiscis sitam multa elementa vetustissima adhuc conservantur. Itaque lingua etiam a hodiernis Germanis, si intellegere velint, disci debet. Italici dialectae temporibus recentioribus quoque nova verba in idioma Cimbricum attulerant. Tempore Beniti Mussolini usus linguae istius interdictus est.

Indices bilingues ad introitum
Centrum documentarium ethnico-linguisticum ad Lusern

Nostris autem diebus tribus solus, ubi omnes incolae idiomate illo utuntur, Lusern est. Inde versio ibi adhibita exemplo pro extraneis et pro usu in instrumentis communicationis socialis (e.g. in televisione Zimbar Earde) est. Aliquo modo similis est lingua qua homines loquuntur in Valle Fersinae in Provincia Tridentina.

Pater noster[recensere | fontem recensere]

Sequuntur verba Orationis dominicae lingua Cimbrica diversis e saeculis.[1]

Catechismus circa 1602 Catechismus circa 1813 Missale anni 1979
Vater unzer derdo pist in die himele, Ünzar Vaatar von me Hümmele, Ügnar Bàatar, ba pist in hümmel,
gheaileghet ber dain namo, sai gahéart aür halgar naamo; zai gahòlighet dar dain naamo,
zukem dain raik. khèmme dar aür Hümmel; as khèmme dar dain Regno,
Dain bil der ghesceghe sai gatànt allez baz ar bèlt iart, zai gamàcht bia du bill,
also bia ime himele also in der erden. bia in Hümmel, asò af d èerda; bia in hümmel, azò in d’éerda.
Ghibuz heute unzer teghelek proat. Ghèt üz haüte ünzar pròat von altaaghe; Ghitzich hòite ’z ügnar pròat bon allen taghen,
Vnt vorghibe uz unzere sunte un lazzet üz naach ünzare schulle, borghit ozàndarn d’ügnarn zünte
also bia bier vorgheben unzer soleghern. bia bar lazzan se naach biar dén da saint schullikh üz; bia bràndare borghéban bèar hatzich offéndart,
Vnt vuer uz net in vursúkonghe. haltet üz gahüütet von tentaziuun; mach as bar net bàllan in tentatziùum,
Sonder erluosuz von vbel. un höövet üz de üübel. ma liberàrzich bon allen béetighen.
amen. Asò sai z. Also sei’s.

Cimbri antiquitatis[recensere | fontem recensere]

Nuncupationem Cimbrorum istorum Germanophonorum fac ne confundas cum populo antiquo Cimbrorum (Graece: Κίμβροι) qui annis inter 113 und 105 a.Chr.n. Romanis bella atrocia intulerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]