Limen Tyraicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Castellum Akkerman in litore limenis Tyraici

Limen Tyraicus[1] (Ucrainice Дністровський лиман), interdum et lacus Ovidianus[2] est limen Ponti Euxini, fluvii Tyrae aestuarium. In regione Odessana Ucrainae situs est. Longitudo limenis circa 41 chm est, latitudo maxima 12 chm. Ad meridiem lingua terrae Bugaz nominata limenem a mari separat. Bialogroda et Ovidiopolis urbes in litore limenis Tyraici sitae sunt; antiquitus ad litus limenis Tyras urbs Graeca sita erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Днестровский лиман.
  2. Russice Овидиево озеро.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°14′0″N 30°21′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия