Coordinata: 30°23′40″N 119°59′40″E / 30.39444°N 119.99444°E / 30.39444; 119.99444

Liangzhu (urbs antiqua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Liangzhu urbs antiqua (Sericae mediae physicalis)
Liangzhu urbs antiqua
Liangzhu
urbs antiqua
Situs urbis antiquae Liangzhu in Serica

Liangzhu sive litteris Sinicis 良渚 est locus archaeologicus iuxta vicum hodiernum Liangzhu in pagis suburbanis urbis Hanchei provinciae Zhejiang in Serica. Ibi vestigia habitationum, urbis moeniorum, domus principalis, horrei ad oryzam conservandam annis reperta sunt, quae res omnes inter 5 400 et 4 250 a.p. confectae essent.

Urbs antiqua sub collibus Fengshan et Zhishan posita formam rectangularem habuit, angulis curvatis, longitudine (a borea ad austrum) fere 1 850 metris, latitudine fere 1 600 metris, superficie 290 hectaris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bin Liu et al., "Earliest hydraulic enterprise in China, 5,100 years ago" in PNAS (4 Decembris 2017) Epitome

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem antiquam culturamque Liangzhu spectant.