Lex Valeria de Sulla dictatore

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lucius Cornelius Sulla Felix

Lex Valeria de Sulla dictatore lata est 82 postulante interrege L. Valerio Flacco[1][2] in comitiis centuriatis etiamsi rite legem proponere in eo officio haud licuit.[3] Hac lege Sullae imperia extraordinaria rei publicae recensendae tributa sunt.[4]

Lex Valeria cum Sullam dictatorem legibus scribundis et rei publicae constituendae nominaret ex post rerum novarum a popularibus instigatarum oppressionem iuvante Gnaeo Pompeio sanxit[5]. Posteriore tempore Cicero legem quasi tyrannidis institutionem nuncupavit[6] itemque Seneca suo tempore censuit.[7]

E potestatium plenitudine Sullae concessa factum est, ut permulti qui ei obstetissent proscribens crudelissimis caedibus sint everti.[8] Consecuta est legi Lex Cornelia de proscriptione, qua quomodo in persequendis rei publicae inimicis agendum sit constitutum est[9]

Per triennium ab 82 a.C.n. quae dicuntur leges Cornelias de rei publicae constitutione tulit. Etiamsi militum plus quam senatus potestate antea nixus esset, secundum translaticiam senatus auctoritatem moresque maiorum rem publicam habere curavit. Offici sui privilegia etiam secundum pristinum morem creandorum dictatorum tenuit. Anno 79 a.C.n. perfecta rei publicae restitutione dictaturam publice renuntiavit, ne regnandi cupidine affectus videretur[10].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appian, Emphylia 1,98.
  2. Wolfram Letzner: Lucius Cornelius Sulla.
  3. Ludwig Lange: Römische Alterthümer, Tomus 3, Weidmann, 1876, p. 152 f.
  4. Appian, Emphylia 1,3,9.
  5. Holger Behr: Die Selbstdarstellung Sullas.
  6. Cicero, De lege agraria 2, 5.
  7. Seneca, De clementia 1,12,1–2.
  8. Appian, Emphylia 1,95,441.
  9. Wolfgang Kunkel, Roland Wittmann: Staatsordnung und Staatspraxis der römischen Republik: Abschnitt.
  10. Appian, Emphylia 1,104.