Latinitas bona

Leua (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Leuae in Slovacia
Ruinae Castelli Leuensis (saeculo tertio decimo constructi)
Leua

Leua (Slovacice: Levice ; Hungarice: Léva ; Theodisce: Lewenz) est urbs Slovaciae occidentalis. Urbs ad ripam sinistram Grani fluminis sita (unde nomen in lingua Slavonica antiqua Leva 'sinistra') a Posonio circa 130 km distat oriente verso, a Nitria 45 km meridio-oriente versa, et a limite civitatis Hungariae 25 km.

Nomen urbis primum in documento quodam anni 1156 legimus. Erat villa subiecta Sancti Martini ecclesiae in Bratka. Annus aedificationis castelli Levensis non liquet; sed Matthaeum Csakium hoc castellum anno 1318 tenuisse pro certo habemus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]