Les Hermaphrodites

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frontispicium editionis 1605
Frontispicium editionis 1724

Les Hermaphrodites ("Hermaphroditi") est liber dystopicus anno 1605 a Thoma Artus Francogallice sine titulo editus. E titulo editionis secundae, Bruxellis anno 1724 productae, hoc opus sub nomine L'Île des Hermaphrodites ("Hermaphroditorum Insula") famosum est. Eruditus Petrus Versin insulam Hermaphroditorum antecessorem litterariam fuisse adseverat castelli illius cuius res gestas in libro dierum centum et viginti Sodomae marchio de Sade imaginavit.[1]

Civitatis Hermaphroditorum conditor ficticius fuit rex Sardanapalus. Post regnos Traiani, Antonini Pii, Marci Aurelii et Septimii Severi civitas delapidata est moresque desuetae. Imperator Elagabalus fuit secundus conditor qui leges Hermaphroditorum statuit. Pars maior operis est "Extraict des lois, statuts, coustumes et ordonnances des Hermaphrodites", id es, breviarium legum huius civitatis ab Elagabalo ipso dicatorum.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Les Hermaphrodites. 1605
  • Description de l'Isle des Hermaphrodites, nouvellement découverte, contenant les moeurs, les coutumes et les ordonnances des habitans de cette île, comme aussi le discours de Jacophile à Limne, avec quelques autres pièces curieuses pour servir de supplément au Journal de Henri III. Cologne: chez les héritiers de H. Demen [sed re vera Bruxellis apud Franciscum Foppens], 1724
  • L'isle des Hermaphrodites; éd., introduction et notes par Claude-Gilbert Dubois. Genève: Droz, 1996 (Textes littéraires français, 467). ISBN 978-2600001328

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Les Cent Vingt Journées de Sodome sunt "une utopie codifiée dont le modèle se trouve dans les Hermaphrodites de Thomas Arthus près de deux siècles auparavant": P. Versin, "Pornographie" in Encyclopédie de l'utopie, des voyages extraordinaires et de la science-fiction (Lausanne: L'Âge d'Homme, 1972) p. 690.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.