Leopoldus Schmid

E Vicipaedia

Leopoldus Schmid (natus die 9 Iunii 1808 Turici, mortuus die 20 Decembris 1869 Giessae) theologus catholicus liberalis Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam varias parochias duxit anno 1839 professor theologiae catholicae et (ex anno 1843) philosophiae Giessae factus est. Anno 1849 episcopus Moguntinus electus numquam infulatus est papa obstante. Inde theologiae cathedram reliquit, ut philosophiae solummodo vacaret. Anno 1867 fidei catholicae omnino valedixit; tamen biennio post modum in catholicum sepultus est.

Inter opera eius mentionis digna sint haec: »Über die jüngste Mainzer Bischofswahl« (Giessae 1850); »Der Geist des Katholizismus, oder Grundlegung der christlichen Irenik« (Giessae 1848–50); »Grundzüge der Einleitung in die Philosophie« (Giessae 1860); »Das Gesetz der Persönlichkeit« (Giessae 1862); »Ultramontan oder katholisch« (Giessae 1867); »Mitteilungen aus der neuesten Geschichte der Diözese Mainz« (Giessae 1868; contra Gulielmum Emanuel Ketteler episcopum).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!