Latinitas nondum censa

Leontius (scriptor de re rustica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Leontius sive Leontinus (Graece Λεόντιος seu Λεοντῖνος, vel secundum Photium Λέων)[1] fuit scriptor de re rustica, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta ex opere Leontii dempta. Petrus Needham in editione sua Geoponicorum suggerit hunc Leontium idem esse ac Leontium Scholasticum temporis Iustiniani poëtam; de quo non satis liquet.

Index fragmentorum[recensere | fontem recensere]

  • Geoponica 2.13: qualia semina in humida terra, qualia in arida serenda.
  • Geoponica 2.24: de sarritione post sationem et herbarum runcatione.
  • Geoponica 5.47: quomodo uvis acerbis, aut alio modo corruptis, et vino ex ipsis expresso remedium sit adhibendum.
  • Geoponica 7.34: quod non solum vinum, sed alia quaedam inebrient potantes.
  • Geoponica 8.32: sapae optimae confectio.
  • Geoponica 9.11: quod multis et diversis modis olea plantetur.
  • Geoponica 10.4: de plantatione palmarum.
  • Geoponica 10.50: de scabiosa ficu.
  • Geoponica 10.52: de insitione ficorum.
  • Geoponica 10.78: quando arbores purgandae.
  • Geoponica 11.21: de iride.
  • Geoponica 12.33: de pulegio.
  • Geoponica 14.11: ut gallinae magna ova pariant, et de ovorum asservatione.
  • Geoponica 14.25: de graculis.
  • Geoponica 15.8: ut neque alvearia, neque agri, neque domus, neque pecorum stabula, neque officinae, ullo incantamento afficiantur [sic rubricatio: sed potius de medicamentis herbalibus et mineralibus utendis].
  • Geoponica 18.13: de medela ovium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Photius, Bibliotheca 163.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) p. xiii


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.