Leonidas Tromaras

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Leonidas Tromaras (Neograece Λεωνίδας Τρομάρας, natus anno 1949) est professor litterarum Latinarum apud Studiorum Universitatem Thessalonicensem. Etsi cognomen suum 'terrificus' Neograece significat, homo mitissimi ingenii dicitur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus in Castoria Macedoniae est, anno 1949. Se dedit litteris classicis in Universitate Thessalonicense (annis 1968–1973) et deinde in Germania, in Studiorum Universitate Iulii Maximiliani (1980–1983), ubi doctor litterarum classicarum anno 1984 declaratus est. Professor additus anno 1987, professor consociatus anno 1996, et deinde, anno 2003, professor litterarum Latinarum apud Studiorum Universitatem Thessalonicensem factus est. Socius Sodalitatis Ludis Latinis Faciundis, in Monaco, est.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Κάτουλλος, ένας ποιητής για όλες τις εποχές (Catullus, poeta omnis aetatis), Thessalonica, anno 1980.
  • P. Terenti Afri Eunuchus, Thessalonica: University Studio Press, anno 1991.
  • Μαρτιάλης και Ιουλιοκλαυδιανοί Καίσαρες (Martialis atque Caesares Iulii Claudiique), Thessalonica: University Studio Press), anno 1998.
  • Κάτουλλος, Ο Νεωτερικός ποιητής της Ρώμης (Catullus, poeta Romae novissimus), Thessalonica: University Studio Press, anno 2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.