Leo Bloy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Leo Bloy
Res apud Vicidata repertae:
Leo Bloy: imago
Leo Bloy: subscriptio
Nativitas: 11 Iulii 1846; Petrocorium
Obitus: 3 Novembris 1917; Bourg-la-Reine
Patria: Francia

Officium

Munus: Scriptor, Poëta, essayist, diurnarius, mythistoricus, Autobiographus, diarist
Leonis Bloy photographema, anno 1887

Leo / Léon BLOY (natus die 11 Iulii 1846 in Notre-Dame-de-Sanilhac / Duranii, mortuus die 3 Novembris 1917 in Bourg-la-Reine) erat Francogallicus scriptor et participavit tamquam artifex Renovationi catholicae. Opus litterarium hedonismo burgensi secundi dimidii saeculi 19-i paupertatem cum timore Dei obiciens valde autobiographicum est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Telonarii filius Lutetiam petit, ut pictor fieret. Pueritia inter neglegentiam religionis et atheismum ferventissimum vacillans (pater eius atheista, mater catholica fuit) Bloy post conversionem suam scripturas ut auxilium missionarium intellexit. Persona gravissima fabulae Milesiae autobiographicae quae titulatur Le Désespéré (1886) imitabatur dilectam eius Annam-Mariam Roulé, meretricem. Penuria gravissimarum personarum fabulae Milesiae cui est titulus La femme pauvre (1897) imago est ipsius familiae Bloyensis: paupertas enim fit res fundamentalis quae ad christianismum integrum ducat. Diaria septem testimonium solidissimam perhibent de fide (Quarante ans de captivité à Cochons-sur-Marne, 1905; L’invendable, 1909; Le vieux de la montagne, 1911; Le pèlerin de l’absolu, 1914; Au seuil de l’Apocalypse, 1916; La porte des humbles, 1920). Fabula Le Salut par les Juifs (1892) apologia Iudaeorum etiam politici momenti erat, contra antisemitismum praeponderans temporibus istis.

Leonis Bloy amici erant Georgius Rouault, Paulus Bourget et Georgius-Carolus Huysmans. Editio omnium operum in lucem prolata est annis 1947-1949, voluminibus XXII.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Libri eius palmam litterariam non tulerunt sed ponderis haud subaestimandi erant in Renovatione quae dicitur catholica. In statibus linguae Theodiscae Bloy gloriam quandam adeptus est post Secundum bellum mundanum demum, cum aliis similibus auctoribus ut Georgius Bernanos vel Paulus Claudel. Florilegium cum textibus Theodisce conversis apparuit anno 1953 sub titulo Der beständige Zeuge Gottes.

Fons[recensere | fontem recensere]

Fischer, Cornelia: Bloy, Léon, apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]