Lemwerder

E Vicipaedia
Wikidata Lemwerder
Res apud Vicidata repertae:
Lemwerder: insigne
Lemwerder: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°10′0″N 8°37′0″E
Numerus incolarum: 7 147
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Lemwerder

Gestio

Procuratio superior: Circulus Alluvionis Visurgensis

Geographia

Superficies: 36.39 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Lemwerder: situs
Lemwerder: situs
Ecclesia Sancti Galli in vico Altenesch

Lemwerder est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Lemwerder commune vici Altenesch, Bardewisch, Bardewischermoor, Barschlüte, Braake, Butzhausen, Deichshausen, Dunwarden, Dunwarderfelde, Hörspe, Husum, Krögerdorf, Krögerdorfermoor, Lemwerder, Ochtum, Ritzenbüttel, Sannau, Süderbrok atque Tecklenburg pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pugna apud Altenesch

Anno 1063 Henricus IV imperator paludem ad ripam laevam Visurgis archiepiscopo Bremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stedingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno 1234 in pugna apud Alenesch facta ut haeretici victi sunt. Lemwerder a comitibus, ab anno 1815 a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Anno 1856 Brake oppidi minoris ius accepit. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 Altenesch - tum nomen communis Lemwerder - cum Berne Neuenhuntorf, Warfleth, atque Bardewisch ad commune Stedingen coniuncta est. Eodem tempore pars Circuli Alluvionis Visurgensis facta est. Anno 1936 hic fabrica aeroplanorum aedificata est. Itaque Lemwerder inter Secundum bellum mundanum valde deletum est. Ab anno Stedingen 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1948 commune Stedingen iterum in communes Altenesch et Berne divisum est. Anno 1974 vici supra dicti cum Lemwerder coniuncti sunt.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lemwerder spectant.