Berne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne
Berne
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Berne
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Berne communis in Circulo Alluvionis Visurgensis
Berne in BRA.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus Alluvionis Visurgensis
Coordinata geographica: 53° 10′ 53″ Sept., 08° 28′ 58″ Ort.
Altitudo: 6 supra mare
Area: 85,2 km²
Numerus incolarum: 8.632 (Decembris 2013)
Coniunctio communium cum: Vértessomló (Hungaria)
Spissitudo incolarum: 80 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 27804
Praefixum telephonicum: 04406, 0421
Nota autocineti: BRA
Nota magistratus communalis: 03 4 61 001
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Am Breithof 6
27804 Berne
Pagina interretialis: www.berne.de
Res politicae
Magister civium : Franciscus Bittner (nullius factionis)

Berne est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Berne commune vici Bäke, Bardenfleth, Berne, Bernebüttel, Bettingbühren, Buttel, Buttlerhörne, Campe, Coldewei, Dreisielen, Füllje, Ganspe, Ganspe Außendeich, Glüsing, Hannöver, Harmenhausen, Hekelermoor, Hekeln, Hiddigwarden, Hiddigwardermoor, Huntebrück, Juliusplate, Katjenbüttel, Köterende, Lichtenbergersiel, Motzen, Neuenhuntorf, Neuenhuntorfersiel, Neuenhuntorfermoor, Neuenkoop, Neumühlen, Ochholt, Ohrt, Ollen, Ollenermoor, Pfahlhausen, Ranzenbüttel, Schlüte, Schlüterburg, Schlüterdeich, Warfleth, Wehrder, Wehrderhöhle atque Weserdeich pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Aegidii in Berne

Anno 1063 Henricus IV imperator paludem ad ripam laevam Visurgis archiepiscopo Bremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stegingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno 1234 ut haeretici victi sunt. Ecclesia eorum deleta et a victoribus ecclesia Sancti Aegidii iterum aedificata est. Ab anno 1601 quotannis in Berne nundinae habitae sunt. Tum Berne a comitibus, ab anno 1815 a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 Berne cum Neuenhuntorf, Warfleth, Bardewisch atque Altenesch ad commune Stedingen coniuncta est. Eodem tempore pars Circuli Alluvionis Visurgensis facta est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1948 Stedingen commune iterum in partes Berne et Altenesch divisum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Berne spectant (Berne, Berne (Lower Saxony)).