Latinitas nondum censa

Lectiones antiquae (Rhodiginus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lectiones antiquae est opus frequentissime citatum Ludovici Caelii Rhodigini quod in libros sedecim divisum Venetiis anno 1516, Ioanne Grolierio aliisque dicatum, edidit Aldus Manutius, sed titulo indistincto Sicuti antiquarum lectionum commentarios concinnarat olim Vindex Ceselius, ita nunc eosdem per incuriam interceptos reparavit Ludovicus Coelius Rhodiginus ... . Editio leviter recensa divulgata est Lutetiae in officina Badii Ascensii et Basileae in officina Frobeniana anno 1517 titulo Lectionum antiquarum libri xvi. Post auctoris mortem anno 1542 idem opus tertia plus parte auctum, a nepote Camillo Ricchieri et G. M. Goretti recensum, ibidem prodit sub titulo Lectionum antiquarum libri xxx.

Hoc opus florilegium locupletissimum praebet textuum Latino Graecoque sermonibus scriptorum. A principio dicitur Erasmum iratum esse ob plagiarismum Adagiorum suorum, postea autem Rhodigini utilitatem et eruditionem agnovisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1516: Sicuti antiquarum lectionum commentarios concinnarat olim Vindex Ceselius, ita nunc eosdem per incuriam interceptos reparavit Ludovicus Coelius Rhodiginus ... . Venetiis: in aedibus Aldi et Andreae soceri, 1516 Descriptio huius editionis Alia
  • 1517: Lectionum antiquarum libri xvi. Lutetiae: in officina Badii Ascensii, 1517
  • 1517: Lectionum antiquarum libri xvi. Basileae: in officina Frobeniana, 1517
  • 1542: Lectionum antiquarum libri xxx. Basileae: in officina Frobeniana, 1542; editio 1550 reimpressa
  • 1560: Lectionum antiquarum libri xxx. Lugduni: apud Sebastianum Honoratum, 1560 Descriptio huius editionis
  • 1599: Lectionum antiquarum libri xxx. Francofurti: apud heredes A. Wecheli, C. Marnium, & I. Aubrium, 1599
  • 1666: Lectionum antiquarum libri triginta recogniti ab auctore; atque ita locupletati, ut tertia plus parte auctiores sint redditi. Francofurti: sumptibus Christiani Gerlachii & Simonis Bechensteinii, 1666


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.