Latinitas bona

Ludovicus Caelius Rhodiginus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ludovicus Caelius Rhodiginus seu Coelius Rhodiginus[1] (Italiane: Ludovico Ricchieri; natus Rodigii Reipublicae Venetae anno 1469; ibidem mortuus anno 1525) fuit philologus et rerum Classicarum eruditus. Rodigii annis 1491-1499 et 1503-1504, Mediolani annis 1511-1516 et in aliis urbibus docuit.

Rhodigini opus principale fuit Lectionum antiquarum libri, quas in libros sedecim divisas Venetiis anno 1516, Ioanne Grolierio aliisque dicatum, edidit Aldus Manutius, titulo Sicuti antiquarum lectionum commentarios concinnarat olim Vindex Ceselius, ita nunc eosdem per incuriam interceptos reparavit Ludovicus Coelius Rhodiginus ... . Editio leviter recensa divulgata est Basileae in officina Frobeniana anno 1517. Post auctoris mortem anno 1542 idem opus magnitudine fere reduplicatum, a filio Camillo Ricchieri et G. M. Goretti recensum, ibidem prodit sub titulo Lectionum antiquarum libri xxx. Florilegium praebet encyclopaedicum textuum Latino Graecoque sermonibus scriptorum. A principio dicitur Erasmum iratum esse ob plagiarismum Adagiorum suorum, postea autem Rhodigini utilitatem et eruditionem agnovisse.

Epitaphium Rhodigini sic Balthasar Bonifacius proposuit:

A duplici patria nactus cognomina bina,
Coelius in coelis, hic Rhodiginus eris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter Caelius Lodovicus Rhodiginus, Lodovicus Coelius, vel simpliciter Rhodiginus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!