Lava
Lava (-ae, f.)[1][2] sive rhyax (-ācis, m.)[3] est ardens saxorum liquefactorum massa quam erumpens evomit mons ignifer. Lava, cum prima ex sipunculo[4] vulcanico exsudatur, est liquida maximi caloris: inter 700 °C et 1200 °C (1300 °F et 2200 °F) esse solet. Cum lava sit centies millies aqua viscosior, saxum viscosum potest multa milia passuum defluere priusquam refrigeat et congelascat. Lava sub terra subsidens magma nominatur. Lava solida est saxum igneum. "Effluxus lavicus" solet potius formationem saxi solidi indicare quam liquidae lavae, quae "effluxus lavicus activus" nominatur.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Vox lavae dialecto Neapolitanae pertinet, in qua sensu stricto significat rivulum aquae quem praebet mons post imbrem. Verisimiliter fontem habet in verbo Latino quod est labes, nam talis aqua de monte labitur,[5] aut in verbo lavandi, quod aqua cadens montem lavat.[6] Sensum hodiernum huic locutioni primum tribuit Franciscus Seraus, Vesuvium montem inter 14 Maii et 4 Iunii anno 1737 erumpentem describens: fluxum enim igniferae lavae per faciem montis delapsum esse narravit.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑
- 1738, Neapolitanae Scientiarum Academiae (Francisco Serao attributus) De Vesuvii Conflagratione Quae mense Maio anno MDCCXXXVII accidit Commentarius, passim, e.g. cap. II, p. 33:
- "Porro ex inſignioribus incendiorum hujuſmodi effectis, ſive adjunctis, principem ſane ſibi vindicat locum ille liquentis ignitæque materiæ fluvius, quem noſtrates Lavam appellant; quæ quidem materia frigefacta, formamque, ac duritiem induta ſaxorum, perenne documentum eſt ferventiſſimarum virium fornacis illius, ex qua ad noxam perniciemque plurimorum aliquando derivata eſt."
- 1986, Caroli Egger Sermo Latinus Hodiernus, in capitulo "Aetna Ignium Rivos Evomens Vix Potest Domari," pp. 48–49:
- "Saxa liquefacta, torrentis instar devoluta, – lava vulgo appellantur videturque hoc verbum origine Neapolitanum in Latinum recipi posse ne res per longiusculam circuitionem significetur – everterunt, destruxerunt deversoriola montana. ..."
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Vocabulum "lava" moderne creata est.
- ↑ Graece ῥύαξ, e.g. Thucydidis De Bello Peloponnesiaco 3.116.1—2: Ἐρρύη δὲ περὶ αὐτὸ τὸ ἔαρ τοῦτο ὁ ῥύαξ τοῦ πυρὸς ἐκ τῆς Αἴτνης, ὥσπερ καὶ πρότερον, καὶ γῆν τινὰ ἔφθειρε τῶν Καταναίων, οἳ ὑπὸ τῇ Αἴτνῃ τῷ ὄρει οἰκοῦσιν, ὅπερ μέγιστόν ἐστιν ὄρος ἐν τῇ Σικελίᾳ. "Fluxit autem circa ver hoc rhyax (i.e. labes) ignis ex Aetna, sicut et prius, et terram quondam perdidit Catanaeorum, qui sub Aetna monte habitant, qui maximus est mons in Sicilia."
- ↑ Vulgo "[volcanic] vent etc. Morgan Adumbratio: "95 spout, nozzle sîpunculus, i m., sîpho, ônis m."
- ↑ American Heritage Dictionary, s.v. "lava".
- ↑ Oxford English Dictionary, s.v. "lava".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad lavam spectant. |