Laudato si'

E Vicipaedia
(Redirectum de Laudato si)
Jump to navigation Jump to search
Vexillum papae Francisci

Laudato si' (ita Italiane incipit, scilicet "Laudatus sis"), die 18 Iunii 2015 edita, est secunda papae Francisci epistula encyclica, cuius subtitulus est De communi domo colenda. Haec encyclica de oecologia, de calefactione globali et de paupertate tractat. Titulus e textu hymni Francisci Assisiensis sumitur qui "Laudes Creaturarum" appellatur.

Recensio imperfecta Italianorum huius epistulae verborum a L'Espresso hebdomadario Italico die 15 Iunii 2015 divulgata est, invito auctore.

Epistulae argumentum[recensere | fontem recensere]

Franciscus orbem terrarum appellat «domum communem». Exinde patet epistulae argumentum, quod per quinque capita explicatur: orbis terrarum est omnibus hominibus domus, de qua omnes, tamquam eiusdem magnae familiae participes, solliciti sint oportet; vel quo pacto genus humanum poterit sibi et posteris servare domum communem, magno discrimine laborantem. Licet epistula non Latine, sed Italiane scripta sit, praebetur infra titulus uniuscuiusque capitis Latine:

  • Caput I: De hodierno domus nostrae statu
  • Caput II: Creationis Evangelium
  • Caput III: Humana oecologici discriminis radix
  • Caput IV: Integra oecologia
  • Caput V: Quaedam disponenda et agenda
  • Caput VI: Educatio et spiritalitas oecologica

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]