Latina mercatoria

Latinitas bona
E Vicipaedia


Latina Mercatoria (-ae, f) est lingua ficticia quae ab eius inventore Kennetho MacLeod Anglice Trade Latin appellatur. Kennethus MacLeod litterarum auctor Scotus est qui libros de rebus aevis futuris ficte gestis scribit.

In asteroidis dei, ut aiunt, habitant.

In eius fabula saepe quodammodo iocosa, quae ex tribus libris constat quaeve trilogia est, animalia (in asteroidis habitantia), quae adeo maxime sapientes sunt, ut "dei" nuncupentur, secreta obscuraque consilia et hominibus primum saltem inintelligibilia habent quibus et animalia et homines ex omnibus aevis a terra planeta in longinquissimas partes Viae Lacteae navium ope stellarium portant. Qua re est ut in longinquissimis Viae Lacteae partibus homines etiam Latine loquantur. Hominum cultus lingua et humanitas in alienis planetibus longinquis per saecula saeculorum in temporibus mutantur evolvunturque. Ita ex lingua Latina vetere tempore procedente Latina mercatoria fit quam mercatores loquuntur qui per istas Viae Lacteae partes, quae nunc Sphaera Secunda nuncupantur, inter planetas et astra navibus mercatoriis stellaribus commercium agunt et propriam linguam loquuntur scilicet Latinam Mercatoriam. Lingua Mercatoria “de facto lingua franca Sphaerae Secundae”, ut ait Kennethus MacLeod, est. (Plerumque quidem homines in fabula Anglice loquntur vel versione eius linguae futura.)

Aliter ac exempli gratia lingua Clingonia Latina Mercatoria solummodo nomen habet quod Kennethus grammaticam, verba et cetera non profert, quae ad linguam pertinent qua etiam artifacta homines revera uti possint. Quam ob rem Latina Mercatoria non est lingua arte facta.

Trilogia quae Engines of light vel lucis machinamenta inscribitur[recensere | fontem recensere]

Tomus primus Cosmonaut keep vel arx cosmonautarum anno 2000 apparuit.

Tomus secundus Dark light vel lux obscura anno 2001 apparuit.

Tomus tertius Engine city vel civitas machinamenti anno 2002 apparuit.

Nonnulla verba latina quae in trilogia inveniri possunt[recensere | fontem recensere]

  • Anno civitas: Quod Latina classica anno civitatis scilicet Novae Babyloniae dicere vult.
  • Architeuthis extraterrestris sapiens: ut nomen dicit architeuthis sapiens est. In fabula architeuthes sapientes naves inter astra navigare possunt.
  • IX: Legio IX ex Britannia Romana rapta in planetam Novam Terram translata est. Inde fit ut res publica Nova Babylonia solum unam legionem habeat scilicet Nonam, ut contracta denominatione nuncupatur.
  • Navigator: Qui inter astra naves navigare potest.
  • Nova Babylonia, res publica in Nova Terra planeta est.
  • Nova Europa: terra continens in Croatano planeta.
  • Nova Sol: Sol planetae Novae Terrae est. “Nova” falsum est quod genus femineum habet cum sol genus masculinum habeat. Aut fortasse Latina Mercatoria est.
  • Nova Terra planeta in Secunda Sphaera viae lacteae est.
  • Per ardua ad astra. Hanc sententiam Kennethus MacLeod Anglice Get off your arse! reddit.



De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.