Laris Pulenas

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sarcophagus Laris Pulenas.

Laris Pulenas Tarquiniensis (mortuus saeculo tertio a.C.n.) fuit sacerdos Etruscus et auctor linguae Etruscae. Operum eius nihil servatur; vita autem nobis nota est ob elogium in sarcophago inscriptum Tarquiniis reperto ibique in Museo Archaeologico Nationali iacente. Laris Pulenas fuit Laris Pule Graeci pronepos. Librum de religione Etrusca composuit; sacerdos fuit deorum Catha et Pacha necnon Culśu.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nancy Thomson de Grummond, Erika Simon, The Religion of the Etruscans (Austin: University of Texas Press, 2006. ISBN 0-292-70687-1) pp. 13-14 cum imagine Paginae selectae
  • Jacques Heurgon, "Influences grecques sur la religion étrusque: l'inscription de Laris Pulenas" in Revue des études latines vol. 35 (1957) pp. 106-121


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.