Lapides runici de Graecia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lapis runicus U 73

Lapides runici de Graecia (Greklandsstenarna) sunt circiter triginta lapides runici, itinera in Imperium Romanum Orientale a Nortmannis facta describentes. Aevo Viccingorum usque ad ineuntem saeculum XII linguá nordicá antiquá runis Scandinavicis in lapidibus inscriptum est. Omnes lapides in terra Sueciae hodiernae, maior pars in Uplandia (duodeviginti lapides) Sudermanniaque (septem), inventi sunt. Plures in memoriam corporis custodum Graeci imperatoris qui nunquam domum redierunt inscripti sunt, sed aliquae inscriptiones mentiones faciunt virorum qui divites redierunt, et saxum in Ed situm prioris praefecti custodiarum iussis est insculptum.

Vocabulum Grikkland (Graecia) in tribus lapidis apparuit, Grikk(j)ar (Graeci) in viginti quinque; in duobus lapidibus reperiuntur grikkfari (viatores ad Graeciam), et in uno scribitur Grikkhafnir (portus Graeci). Inter alios lapides expeditiones ultra mare tractantes, sola corpora lapidum similiter magna sunt lapidum runicorum de Anglia tractantes et lapides Inguari expeditionem ad mare Caspium describentes.

Lapides magnitudine variant, a parvo cote in vico Timans Gothlandiae invento, mensurá 8.5 cm × 4.5 cm × 3.3 cm, ad magnum saxum in vico Ed situm, circumferentiá 18 m. Plerique ornati sunt generibus runarum quae saeculo XI erant in usu, praecipue generibus Ringerike (octo vel novem lapides) et Urnes (octo lapides).

A saeculo XVI, ubi Iohannes Bureus primum lapides invenit, multi alii inventi sunt, praecipue in inquisitione monumentorum per omnem civitatem exeunti saeculo XVII facta. Plures saeculo XIX a Richardo Dybeck descripti sunt. Lapis recentissimus in Nolinge ad Holmiam anno 1952 inventus est.